monumenta.ch > Plinius > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 14
{V} Aloe scillae similitudinem habet, maior et pinguioribus foliis, ex obliquo striata. caulis eius tener est, rubens medius, non dissimilis antherici, radice una, ceu palo in terram demissa; ipsa gravis odore, gustu amara. laudatissima ex India adfertur, sed nascitur et in Asia, non tamen ea utuntur nisi ad volnera recentibus foliis, mirifice enim conglutinant suco. ob id in turbinibus cadorum eam serunt ut aizoum maius.